TEMPLUM Dranae Ephesiae

TEMPLUM Dranae Ephesiae
TEMPLUM Dranae Ephesiae
Strab. et aliis unum ex septem Orbis admirandis operibus, a Cresiphonte architecto designatum, 220. annis exaedificatum est, habens pedes in longitudine 425. in latitudine 220. columnis 127. a totidem Regibus factis, longitudine 60. pedum, e quibus 36. quarum una a Scopa, caelatae, constans. De cuius constructione plura Vitruvius, l. 2. c. 9. In solo palustri locatum erat, ne tetraemotus sentiret, aut hiatibus absorberetur. Rutsus, ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis, ponerentur, calcatis ea carbonibus primum, dein lanae velleribus substravêre. Miraculo inprimis fuit, epistylia tantae molis attolli potuisse, sed consecutus est id Architectus peronibus arenâ plenis, molli pulvinô super capita columnarum exaggeratô, paularim exinaniens imos. ut sensim totum insideret. Difficilime hoc in ipso limine contigit: etenim ea maxima moles fuit, nec sedit in cubili, anxiô artifice mortis destinatione supremâ, traduntque in ea cogitatione defessum, nocturnô tempore in quiete vidisse praesentem Deam, hortantem ut viveret: se composuisse lapidem, ut posterô die apparuit. Habuit templum hoc ingentem libertatem, donisque ex omnibus regnis ac civitatibus locupletatum est: accessit a praestantissimis adversus vatia morborum genera remediis ibi, affixis ingens Fama. At tandem ab Herostrato, ut famam maleficiô sibi comparatet, incensum fuit, eâdem Olympiade ac die, quâ Alexander M. natus est, Post huius obitum, urbe a Lysimacho renovatâ, cives, si Straboni credimus, Templum instaurârunt, tantâ quidem sedulitate ac diligentiâ, ut prioris etiam gloriam superaret: ad quam rem feminae quoque ornatum suum, e locis etiam maxime dissitis, aliasque res pretiosas liberali manu suppeditârunt, etc. Vide Adamum Preyelium, in Admirandis Sinae et Europae, c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”